Evangelium Secundum Joannem*

Caput 4: Versus 23

Sed venit hora, et nunc est, quando.Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, praeter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam praesentiam in carne fient veri adoratores.In spiritu et veritate.Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.
(* Traductions européennes)